MINDANOA vulgo MINDANAO

MINDANOA vulgo MINDANAO
MINDANOA, vulgo MINDANAO
Insula ampla, una ex Philippinis, alias sub Hispanis, nunc sui iuris, Media inter Manillam ad Boream et Gilolum ad Austrum, ad 400. mill. pass. ab Ortu in Occasum extensa. Dividitur in tres partes seu Insulas, quarum media proprie Mindanao dicitur, quae ad Occasum Canola, et quae ad Ortum Insula S. Ioannis, ab ea angustô fretô separantur. Eius urbes praecipuae Sarago, Lomeaton, Dapito, Canola, et caput Mindanoa Minadanao, in ora Australi cum portu commodo; quae et quibusdam Tabouc; urbs ampla et munita.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PHILIPPINAE — vulgo les PHILIPPINES, insulae Asiae, a Philippo II. Rege Hispaniae sic dictae, quia eius auspiciis habitatae fuerunt A. C. 1564. Sunt in Oceano Eoo, inter Sinas ad Boream et Moluccas in sulas ad meridiem, quamquam inde longe distantes. Earum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”